Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis
quidam floruerunt, peraeque autem, id quod volumus,
perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam,
fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate
verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos
et convertendos animos instructi et parati—quod ipsum1
alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa
consequebantur,2 alii levi3 et structa4 et terminata—, et
contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non
ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati5;
in eodemque genere alii callidi,
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.